Rozmiar: 15909 bajtów

CLXVII.

1339, Februar 13. Frankenstein.

Derselbe ertheilt dem Abte Sigehard und seinen Klosterbrüdern ein die Scholtiseien, Mühlen und Kretschame in mehreren Dörfern betreffendes Privileg.

In nomine domini amen. Nos Bolco dei gratia dux Slezie et dominus de Furstinberg et de Munstirberg, notum facimus presentibus et futuris, quod religioso viro domino Sygehardo abbati in Kamencz conventui ac monasterio ibidem pro quadam certa summa pecunie nobis iam numerate ex integro atque date de nostrorum fidelium consilio, subscripta iura et libertates vendidimus ac in anime nostre salutem contulimus iure hereditario in perpetuum possidenda: quartam videlicet partem dextrarialis servitii una cum aliis angariis et exactionibus nos aut nostros successores ratione ducalis dominii de iure vel consuetudine contingentibus de sculteto et iudicio ville Meinfridi et suis pertinenciis universis, que dicto monasterio libera permanere volumus non obstante, si in terra nostra bona similia quocunque tempore per nos aut nostros successores generaliter vel specialiter depectentur. Et quia pro domino Peczcone de Milcowicz viginti octo marcas minus media eiusdem pecunie solvimus, idem dominus Peczco domino abbati et conventui in Kamencz, quicunque pro tempore fuerint, scultetum de Nuzzin maiori prope Munstirberg ab antiquo dicto monasterio solempni patris nostri privilegio ascriptum voluntarie coram nobis resignavit, quem scultetum cum suis successoribus necnon et istos subnotatos scultetos, qui nunc sunt aut postea sunt futuri in Pilcz, in Schram, in Wolveramsdorf et in Durndorf, quos scultetos cum suis villicationibus et universis appendiis eorundem dicto monasterio plena libertate donamus; ita ut nunquam de cetero imponamus eisdem aliquas petitiones vel exactiones quotienscumque ea set consimiles a scultetis aliis exigerimus terre nostre. Insuper et infrascriptas tabernas in Pilcz, in Lupenicz, in Schram et in Richenow, que cum censibus et aliis iurisdictionibus suis ad dictum monasterium pertinent, necnon et molendina subscripta in Meinfridisdorf, in Rogow, in monasterio, in Wynmuel et in Nuzzin libera dimittimus per­petuo et soluta ab omni petitione vel etiam exactione, quando bonis similibus in terra nostra indixerimus communiter aut divisim. In quorum omnium robur et perhennem memoriam presentes litteras nostri sigilli munimine fecimus confirmari. Datum Frankinstein Idus Februarii anno domini M°. CCC°. XXX°. nono, presentibus nostris fidelibus: Merbothone de Hain, Friderico Spigil, Peregrino de Petirzwalde, Johanne Budow et Peczcone de Milcowicz, militibus; item domino Paccusch de Lubin et Petro curie nostre notario.

Or. Perg. Das an Schnüren befestigt gewesene Siegel ist von der Urkunde losgelöst und fehlt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów